Arcana Coelestia (Potts) n. 644

Previous Number Next Number See English 

644. Quod per 'mansiones' significentur binae partes hominis, quae sunt voluntatis et intellectus, constat ex illis quae dicta sunt, quod binae illae partes, voluntas et intellectus, sint inter se distinctissimae, et quod ideo, ut dictum, cerebrum humanum in binas partes, quae vocantur hemisphaeria, divisum sit; ad sinistrum ejus hemisphaerium pertinent intellectualia, ad dextrum voluntaria; haec communissima est distinctio. Praeterea tam voluntas quam intellectus in innumerabiles partes distinguuntur, nam tot divisiones intellectualium et tot voluntariorum hominis sunt ut nusquam quoad genera universalia, minus quoad species, exprimi aut enumerari possint: homo est sicut quoddam exiguissimum caelum, qui correspondet mundo spirituum et caelo, ubi omnia genera et omnes species intellectualium et voluntariorum, ex Domino, ita ordinatissime distincta sunt ut ne quidem omnium minimum sit quod non distinctum; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. In caelo divisiones illae appellantur societates, in Verbo 'habitacula,' a Domino 'mansiones,' Joh. xiv 2; hic autem 'mansiones' quia praedicantur de arca, per quam significantur homo Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church