6453. `Ad speluncam': quod significet ubi obscurum, constat a significatione `speluncae' quod sit obscurum, de qua n. 2935; quod etiam in exteriore naturali ubi vera et bona quae repraesentantur per `filios et tribus Israelis', sit obscurum, quia ibi commune, videatur mox supra n. 6451 ad fin.