Arcana Coelestia (Potts) n. 6463

Previous Number Next Number See English 

6463. `Et collegit pedes suos ad lectum': quod significet quoad inferiora sua in quibus interiora, ad bonum et verum naturalis inferioris, constat (c)ex significatione `colligere pedes {1}' quod sit se recipere ad inferiora; quod colligere sit se recipere, cum pedes sunt inferiora, patet; {2} quod `pedes' sint illa quae sunt naturalis, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, ita quae sunt inferiora, n. 6436; quod sint inferiora in quibus interiora, patet ab illis quae supra n. 6451 dicta sunt; et a significatione `lecti' quod sit naturale, de qua n. 6188, 6226, ita bonum et verum naturalis, nam illa faciunt naturale apud hominem; quod sint bonum et verum naturalis inferioris, est ex eo quod hoc {3}naturale sit ad quod interiora se recipiunt, secundum illa quae explicata sunt n. 6451, 6452 ; (m)quod naturale sit inferius et superius, seu interius et exterius, videatur n. 3293, 3294, 5118, 5126, 5497, 5649. [2] (n) Quia per `Israelem' repraesentatur bonum spirituale e naturali, et per `Jacobum' verum spirituale in naturali, et per `filios illius' (t)bona et vera in naturali distincta in genera, idcirco memoratur lectus, quia per {4}illum naturale significatur, (o)n. 6188, 6226, prout hic `cum absolvit loqui ad filios suos, quod collegerit pedes suos ad lectum'; tum quoque cum Joseph venit ad illum, dicitur quod `confirmaverit se Israel, et sederit super lecto' n. (x)6226; ut et postquam locutus est cum Josepho de sepeliendo se in sepulcro patrum suorum, dicitur quod incurvaverit se Israel super caput lecti, n. (x)6188; inde etiam quod memorabile {5}, cum cogitatur de Jacobo, {6}apparet in mundo spirituum lectus in quo vir cubat; hoc apparet ad distantiam supra caput versus anteriora dextrorsum; apparentia illa est inde quia idea cogitationis de Jacobo vertitur in caelo in ideam cogitationis de naturali, nam in caelo non percipitur quid Jacob sed id quod per illum repraesentatur, nempe naturale, quod etiam per `lectum' significatur. @1 i suos$ @2 i et$ @3 ad illud naturale est$ @4 lectum$ @5 i est$ @6 after spirituum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church