Arcana Coelestia (Potts) n. 6468

Previous Number Next Number See English 

6468. Spiritus recentes e mundo, antequam instructi sunt per angelos, non aliter credunt quam quod omne vitae sit in ipso homine et quod nihil influat; causa est quia nihil in particulari sciunt de caelo, {1}ita nec de influxu inde; spiritus non boni {2}nec volunt instrui in his, nam volunt vivere a se; saepius cum illis de ea re locutus sum, et dixerunt quod nullam vitam haberem, quia audiverunt me dicentem quod ex me non viverem, et quod id per continuam experientiam scirem, sed ad hoc non {3}voluerunt attendere; porro dicere datum est quod quisque vitam habeat secundum formam interiorum, quam sibi {4}acquisiverat per velle et agere, cogitare et loqui. [2] Dein cum bonis spiritibus locutus sum de influxu vitae a Domino, quod haec influat in omnes; et quod hoc pateat a caelo, quod hoc referat hominem ac ideo vocatur Maximus Homo, de quo et de {5}correspondentia omnium apud hominem cum illo, ad finem plurium capitum actum est; et quod hoc nequaquam fieri posset nisi vita {6}a Domino influeret in caelum in communi et in singulos ibi in particulari; [3]et quoque quod pateat ex eo quod universum caelum se referat ad Dominum, et quod Dominus sit ibi centrum intuitionum omnium, et qui in caelo sunt, sursum (x)spectent ad Illum, et qui in inferno deorsum ab Illo; apparet enim Dominus illis qui in caelis, ut Sol, ibi sursum est. Porro dictum quod pateat omne vitae esse a Domino etiam ex eo quod anima hominis in utero tam mirabiliter formare possit corpus, et ejus multiplicia membra et organa in tali serie, ac interiora ejus ad imaginem caeli {7}; hoc nusquam fieri posset nisi omnis vita a Domino et nisi caelum tale foret. @1 minus$ @2 non$ @3 volebant$ @4 acquisivit in mundo$ @5 cujus correspondentia cum homine et cum singulis ejus$ @6 Domini$ @7 i et ad receptaculum influxuum inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church