Arcana Coelestia (Potts) n. 6478

Previous Number Next Number See English 

6478. Cum angelus alicui bonum facit, communicat etiam ei suum bonum, faustum et beatum, et hoc eo animo ut dare velit alteri omne ac nihil retinere; cum in tali communicatione est, tunc influit bonum cum fausto et beato ad illum multo plus quam dat, et hoc continue cum augmentis. Ast ut primum obvenit cogitatio quod {1}communicare velit suum ob finem ut obtineat influxum illum fausti et beati {2}in se, dissipatur influxus; et adhuc magis si aliquid cogitationis incidit de remuneratione ab illo cui bonum suum communicat; hoc a plure experientia scire datum est. Inde quoque constare potest quod Dominus sit in singulis, nam Dominus talis est ut Se dare velit omnibus, inde augetur faustum et beatum apud illos qui imagines ac similitudines Ipsius sunt. @1 communicatio sit$ @2 illico dissipantur haec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church