Arcana Coelestia (Potts) n. 6489

Previous Number Next Number See English 

6489. Ita se habet cum Providentia {1}Domini quod conjuncta sit cum Praevidentia, et quod una non detur absque altera; mala enim praevidentur {2}et bona providentur; et mala quae praevidentur per dispositionem providam Domini continue flectuntur versus bonum, nam finis Divinus ad bonum universaliter regnat; inde nec quicquam permittitur, nisi ob finem ut {3}inde aliquod bonum eveniat; sed quia liberum homini {4}est, ut reformari possit, flectitur ille a malo ad bonum, quantum in libero se flecti patitur, et continue ab atrocissimo inferno, in quod se praecipitare omni conatu laborat, in mitius, si non duci possit ad caelum. @1 i Divina$ @2 sed$ @3 bonum inde$ @4 erit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church