6492. In somnio apparebat mihi pater meus, et loquebar cum illo, dicens quod filius non agnoscere debeat patrem suum pro patre, {1}sicut prius, postquam sui juris factus est; nam quod agnoscendus cum educatur, est quia tunc loco Domini est, nec nisi quam ex manuductione patris novit tunc quid aget; at cum sui juris et suae cogitationis fit, et se ex semet manuducere posse sibi videtur, quod tunc Dominus pater ejus erit, cujus vicem naturalis ejus pater prius obiverat. Haec locutus sum in somnio; {2}cum evigilatus, videbatur descendere e caelo {3}volumen longum applicatum baculis, et colligatum per pulcherrimas contexturas coloratas candido caeruleo; pulchritudo non describi potest; dictum est quod talia dona angelis sint inter se. @1 ut$ @2 i et$ @3 i versus me$