Arcana Coelestia (Potts) n. 6495

Previous Number Next Number See English 

6495. Ex his quae hactenus allata sunt, constare potest quod influxus a Domino sit immediatus, et quoque per caelum mediatus; sed influxus qui a Domino, est bonum amoris caelestis, ita amoris erga proximum; in hoc amore est Dominus praesens, nam amat universum genus humanum et singulos vult salvare in aeternum; (m){1}et quia bonum illius amoris est ab Ipso {2} est Ipse in illo, ita apud hominem praesens qui in illius amoris bono est.(n) At cum homo (t)in illum statum se mittit ut recipiat influxum ab inferno, tunc vitam amoris sui et mundi sentit jucundam, et vitam amoris proximi, nisi sit pro se, injucundam. Et quia homo {3}qui in {4}hoc statu est, non cupit nisi quam mala, et cogitat non nisi quam falsa de vita spirituali, ne itaque similiter agat sicut cupit, et loquatur sicut cogitat, tenetur in vinculis per ipsos suos amores, quorum privationem timet, ita per timores jacturae honoris, lucri, (x)famae, vitae; in haec vincula, quae faciunt planum ultimum, influit tunc Dominus et per illa regit eum; inde actualiter moratus et civilis apparet, quandoque sicut angelus, nec societati ac proximo damnum infert; et si inferret, sunt leges civiles quae puniunt. Sed hoc planum nihil est in altera vita; homo ibi est in spirituali mundo, proinde in sphaera interiorum suorum, nempe qualis intus fuerat, talis ibi est, non qualis apparuit in externis; externa enim ei auferuntur, quibus ablatis patet qualis vel diabolus, vel qualis angelus fuerat in mundo. @1 quare$ @2 i proinde$ @3 cum$ @4 tali$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church