6513. `Loquimini quaeso in auribus Pharaonis, dicendo': quod significet sollicitationem ut consentiat, constat ex significatione `loquimini quaeso' quod sit sollicitatio; et ex significatione `aurium' quod sint oboedientia, de qua n. 2542, 3869, 4551, 4652-4660, hic consensus, quia est `ad regem'; oboedientia {1}etiam est consensus, sed oboedientia dicitur cum de vilioribus, at consensus cum de eminentioribus. @1 enim$