Arcana Coelestia (Potts) n. 6521

Previous Number Next Number See English 

6521. Vers. 7-9. Et ascendit Joseph ad sepeliendum patrem suum; et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis, seniores domus ejus, et omnes seniores terrae Aegypti. Et tota domus Josephi, et fratres ejus, et domus patris sui; tantum infantes suos, et greges suos, et armenta sua, reliquerunt in terra Goshen. Et ascendit cum eo etiam currus, etiam equites, et erat exercitus gravis valde. `Et ascendit Joseph ad sepeliendum patrem suum' significat internum ad instaurationem Ecclesiae: `et ascenderunt cum eo omnes servi Pharaonis' significat quod adjunxerit sibi scientifica naturalis: `seniores domus ejus' significat quae concordarent cum bono: `et omnes seniores terrae Aegypti' significat {1}quae concordarent cum vero: `et tota domus Josephi' significat caelestia spiritualis: `et fratres ejus' significat vera inde: `et domus patris sui' significat bonum spirituale: `tantum infantes suos' significat innocentiam: `et greges suos' significat (x)charitatem: `et armenta sua' significat exercitia charitatis: `reliquerunt in terra Goshen' significat quod illa in scientificorum Ecclesiae intimo: `et ascendit cum eo etiam currus' significat doctrinalia: `etiam equites' significat intellectualia: `et erat exercitus gravis valde' significat vera et bona conjuncta. @1 quod 1$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church