Arcana Coelestia (Potts) n. 6532

Previous Number Next Number See English 

6532. `Reliquerunt in terra Goshen': quod significet quod illa in scientificorum intimo, constat ex significatione `terrae Goshen' quod sit medium seu intimum in naturali, ubi scientifica Ecclesiae, de qua n. 5910, 6028, 6031, 6068; quod bona innocentiae et charitatis interiora et exteriora, n. (x)6529-6531, essent in intimo illo, significatur per quod `reliquerint infantes, greges et armenta in terra Goshen', nam quae relinquuntur alicubi, ibi sunt, ita per `reliquerunt' hic in sensu interno non significatur relinquere, sed esse ibi, nempe in intimo scientificorum Ecclesiae, quod est terra Goshen.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church