Arcana Coelestia (Potts) n. 6537

Previous Number Next Number See English 

6537. `Et venerunt ad aream Atad': quod significet statum primum, constat a significatione `areae' quod sit ubi bonum veri, nam in area est frumentum, et per `frumentum' significatur bonum quod ex vero, n. 5295, 5410, et quoque boni verum, n. 5959; et ex significatione `Atad' quod sit quale illius status, {1}sicut per nomina locorum alibi; quod per `aream Atad' significetur status, nempe ad bonum et verum Ecclesiae, est quia erat in transitu Jordanis, et per illum significatur initiatio in cognitiones boni et veri, de quo mox sequitur; erat enim Jordanes primus terminus ad terram Canaanem, et quia per `terram Canaanem' significatur Ecclesia, ita per `Jordanem' illa quae Ecclesiae prima sunt, seu per quae ad Ecclesiam {2}patet introitus; [2] inde est quod per `aream Atad' significetur primus status; et quia significabatur primus status, fiebat luctus juxta aream, {3}quoniam erat cis Jordanem, et ibi in conspectu erat terra Canaan, per quam significatur Ecclesia. Quod `area' significet ubi bonum veri et verum boni, ita ubi illa quae sunt Ecclesiae, {4}constat apud Joelem, Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehova Deo vestro:... plenae sunt areae frumento, et exundant torcularia mustum et oleum, ii 23, 24;

`filii Zionis' pro veris ex bono; `plenae areae frumento' pro quod abundent vera et bona: [3] apud Hosheam, Ne laeteris Israel,... quia scortatus es a sub Deo tuo, dilexisti mercedem meretriciam super omnibus areis frumenti; area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur illi, ix 1, 2;

`scortari et diligere mercedem meretriciam' pro falsificare vera, et 4 falsificata amare; `{5} areae frumenti' pro veris boni {6}falsificatis. Quia `area' significabat bonum et quoque verum, ideo tunc cum colligerent ex area, celebrabant festum tabernaculorum, de quo apud Mosen, Festum tabernaculorum facies tibi septem dies cum collegeris de area tua, et de torculari tuo, Deut. xvi 13;

`festum tabernaculorum' significabat sanctum cultum, ita cultum ex bono et vero, n. 3312, (x)4391. @1 et quia illa significantur per aream Atad, significatur primus status Ecclesiae, nempe initiationis in cognitiones boni et veri, quae initiatio per transitum Jordanis significatur$ @2 sunt pro introitu, exinde$ @3 quia per illum significabatur primus status ad illa quae Ecclesiae sunt et per terram Canaanem quae videbatur ab altera parte significabatur Ecclesia$ @4 patet$ @5 i omnes$ @6 quae falsificata sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church