Arcana Coelestia (Potts) n. 6571

Previous Number Next Number See English 

6571. `Et vos cogitastis super me malum': quod significet quod quae abalienata nihil nisi malum intendant, constat ex repraesentatione `filiorum Jacobi' qui hic sunt `vos', quod sint abalienata a vero et bono, de qua supra n. 6557; cum enim malum cogitarunt contra Josephum, tunc repraesentabant abalienata; ex significatione `cogitare super me malum' quod sit {1}malum intendere, nam malum quod cogitatur contra aliquem, hoc intenditur; et quia abalienata non possunt intendere bonum, ideo dicitur quod nihil nisi malum intendant. Cum hoc quod abalienata a vero et bono nihil nisi malum intendant, ita se habet: homo qui abalienatus est a bono et vero, nihil nisi malum intendit, nam bonum non potest; et quod intendit, hoc regnat apud illum, ac ideo inest omnibus ejus cogitationibus, et quoque minimis ejus, nam intentio seu finis est ipsissima vita hominis, est enim finis amor ejus, et amor est vita; et quod magis, homo est prorsus qualis est finis apud illum, et quoque (t)ejus effigies est talis in luce caeli; et quod forte miraberis, qualis est effigies ejus in communi, talis est effigies minimorum ejus voluntatis; [2] ita homo totus quantus est finis suus; inde constare potest quod homo qui {2}est finis malus, nequaquam possit esse inter illos qui {3}sunt fines boni, {4}ita qui in inferno, nequaquam in caelo; fines enim confligunt, et fines boni vincunt quia a Divino; exinde etiam constare potest quod non vere cogitent, qui credunt in caelum posse intromitti unumquemvis {5} ex sola misericordia; si enim qui finis malus est, in caelum venit, laborat vita ejus sicut qui in agone mortis jacet, et dire cruciatur, praeter quod in luce caeli {6}ibi appareat ut diabolus; (m)inde patet quod qui abalienati sunt a (t)vero et bono, non possint nisi quam malum cogitare; et quod hoc sit in minimis eorum cogitationis et {7} voluntatis, {8}manifeste patet (c)ex sphaera quae {9}exhalatur ex talibus e longinquo, percipitur {10}enim ex illa quales sunt, sphaera illa est sicut evaporatio spiritualis e singulis vitae {11}.(n) @1 illud$ @2 after malus$ @3 after boni$ @4 hoc est$ @5 i qualescunque fines ejus vitae fuerant, hoc$ @6 appareat qualis est, et si tunc repraesentaretur ei imago sua, horreret semet$ @7 i quoque$ @8 i hoc$ @9 exhalat ab eo$ @10 inde qualis est, et$ @11 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church