Arcana Coelestia (Potts) n. 6603

Previous Number Next Number See English 

6603. At sciendum quod {1}cogitationes et affectiones {2} quae {1}pervadunt in societates, non ibi societates in specie moveant ad cogitandum et volendum ita quemadmodum {3}homo, spiritus, aut angelus, a quo {1}cogitationes et affectiones exeunt, sed intrant in sphaeram universalem affectionis et inde cogitationis (x)illarum societatum; inde societates nihil de eo sciunt; est enim sphaera spiritualis in qua sunt omnes societates, varia apud unamquamvis; in hanc sphaeram cum intrant cogitationes et affectiones, societates non afficiuntur; {4}omnes cogitationes (c)et affectiones intrant in sphaeras societatum cum quibus conveniunt; inde est quod extensiones dentur quaquaversum in libero, sicut extensiones radiorum ab objectis in mundo, quae libere pervadunt undequaque ad visum cujusvis qui circumstat, cum varietate secundum visus claritatem {5}et hebetudinem, et quoque secundum atmosphaerae serenum vel obscurum; sereno atmosphaerae correspondet in mundo spirituali affectio sciendi verum et bonum. @1 all singular$ @2 i hominis$ @3 ille$ @4 et$ @5 seu$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church