Arcana Coelestia (Potts) n. 6605

Previous Number Next Number See English 

6605. Dignum observatu est quod sicut universum caelum refert unum hominem, qui inde Maximus Homo vocatur, de quo ad fines plurium capitum, ita unaquaevis societas similiter referat hominem, nam imago universi caeli influit in societates et facit ut illae similes sint, nec modo in societates sed etiam in singulos in societate; inde forma singulis humana, nam {1}unusquisque in societate angelica {2}est in minima forma caelum; varietates formae humanae (c)eorum se habent secundum quale boni et veri apud illos; inde est quod {3}quisque spiritus et angelus appareat in forma prorsus secundum communicationem ejus cogitationum et affectionum cum societatibus; {4}inde sicut in bono et vero sunt, ita in forma pulchriore humana; at si communicatio cogitationum et affectionum diffusa est in societates non secundum ordinem caelestem, tunc forma in eo gradu impulchra est; si autem communicatio est cum societatibus infernalibus, tunc forma deformis est et diabolica; et qui prorsus in opposito sunt contra bonum et verum, quia in opposito sunt contra formam caeli quae est humana, apparent in luce caeli non {5} sicut homines, sed sicut monstra; ita totum infernum, ita societates ibi, ac ita singuli in societatibus; etiam cum varietate secundum gradum oppositionis mali contra bonum, et inde falsi contra verum. @1 sunguli$ @2 sunt$ @3 unusquisque$ @4 et$ @5 i amplius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church