6608. Lux intellectualis mihi data, adempta, diminuta, et moderata, in cogitandis, loquendis et scribendis, et hoc frequenter, et mihi datum percipere varietates et discrimina; ipsa lux percepta est sicut illuminatio, quae visus interioris substantias illustravit sicut lumen solis organa visus; communis illa illuminatio faciebat ut objecta rerum apparerent sicut objecta telluris illuminato oculo; et instructus sum quod variationes illae exstiterint secundum communicationes cum societatibus caelestibus.