6614. Ostensum est per vivam experientiam quomodo ideae angelicae influunt in ideas spirituum qui infra sunt, ac ideo in crassioribus ideis; idearum copia ex caelo angelico sistebatur visibilis sicut nubes candida distincta in moleculas, unaquaevis molecula, quae constabat ex innumerabilibus, producebat unam simplicem ideam apud spiritum; et dein ostensum quod millia et millia inessent quae quoque per nubem loquelae spirituum repraesentata sunt. {1} De his locutus dein sum cum spiritibus, quod illustrari queant illa per objecta visus, unum objectum, {2}quod apparet simplex, cum inspicitur vitro optico, tunc {3}sistuntur videnda millia non visa, sicut vermiculi minores qui apparent sicut unum obscurum, inspecti microscopio non solum plures sunt sed quisque in forma; quae si adhuc subtiliore {4}visu inspicitur, videntur organa, membra, viscera et quoque vasa (c)et fibrae; ita quoque se habet cum ideis cogitationis; unicuique millia et millia insunt, tametsi plures ideae simul, ex quibus cogitatio, modo sicut simplex {5}apparet. Sed usque unius cogitationis ideis plura insunt quam ideis alterius; copia quae inest, se habet secundum extensionem in societates. @1 i cum ita se habent ideae cogitationis apud spiritus, quid non apud hominem?$ @2 cum putatur$ @3 apparent$ @4 vitro$ @5 appareant$