6618. Quidam spiritus gloriati sunt quod omnia scirent; spiritus illi in Maximo Homine referunt memoriam; sed illis dictum quod indefinita sint quae non sciunt, immo quod una idea impleri possit indefinitis, et quod illa {1} usque {2}appareret sicut simplex; tum quod (t)si in aeternum quotidie pluribus implerentur ideae, ne quidem omnia communia scire possent, et quod inde concludere quirent quantum sit quod non sciunt; hoc quoque illis ostensum est usque ut agnoscerent; locutus est angelus cum illis per mutationes status, sed illa quae locutus, non potuerunt {3}intelligere; et tunc iis dictum quod unaquaevis mutatio indefinita {4}contineret, quae tamen apud illos ne quidem appercipiuntur, nam praeter quod non intelligerent, nec afficiebantur illis. @1 i tamen$ @2 appareat modo$ @3 percipere$ @4 contineat$