6645. `Et mortuus est Joseph': quod significet quod cum interno Ecclesiae nunc se aliter haberet, constat ex significatione `mori' quod sit status prioris finis (c)ac novi principium, ita quod status Ecclesiae se aliter nunc haberet; quod `mori' sit desinere esse talis, videatur n. 494, 6587, 6593, et quod sit finis repraesentationis prioris, n. 3253, 3259, 3276, 6302; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6177, 6224. Status interni Ecclesiae, qualis {1}nunc est, in sequentibus in sensu interno describitur; tum quoque status externi ejus qui significatur per quod `mortui fratres ejus, et omnis generatio illa.' 2 Cum Ecclesia apud hominem ita se habet: {2} illa novos status per vices {3}subit; prout enim homo firmatur in vero fidei et bono charitatis, ita in alios status introducitur; status prior tunc inservit pro plano statui sequenti, et sic continue; ita homo qui est Ecclesia, seu qui regeneratur, jugiter versus interiora ducitur, {4}sic interius in caelum; quod ita fiat, est ex eo quod Dominus ex amore, qui infinitus est quia Divinus, hominem usque ad Se velit trahere, et sic illum beare omni gloria et felicitate; quod quoque manifeste patet a Domini verbis apud Johannem, Oro ut omnes unum sint sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint: Ego gloriam quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis, et Tu in Me. Pater, quos dedisti Mihi volo, ut ubi sum Ego, etiam illi sint Mecum, ut videant gloriam Meam, quam dedisti Mihi; nam notum feci illis nomen Tuum, et notum faciam, ut amor quo amasti Me, in illis sit, et Ego in illis, xvii 20-26;
quod haec verba Divini amoris sint erga omnes qui recipiunt, evidenter 3 patet; ac insuper constare potest ex eo quod Dominus appareat in altera vita ut Sol ac inde calore et luce impleat universum caelum; flamma illius Solis non aliud est quam Divinus amor, (m)et lux inde est sanctum amoris, quod est Divinum Verum;(n) {5}inde quantus Domini amor sit, constare potest'; ex hoc nunc est quod qui ab Ecclesia sunt perducantur successive in novos status, ac ita jugiter interius in caelum {6}proinde propius ad Dominum. @1 est, in nunc$ @2 i quod$ @3 subeat$ @4 ita$ @5 quantus amor sit inde sciri potest$ @6 ac ita$