6651. `Et surrexit rex novus super Aegyptum': quod significet scientifica separata quae contra vera Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Pharaonis,' qui hic `rex,' quod sit scientificum in communi, de qua n. 6015; rex vocatur quia `rex' significat in genuino sensu verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4581, 4966, 5044, 6148, et in opposito sensu falsum; et cum per `regem' intelligitur Pharao, significatur scientificum falsum, hoc est, scientificum quod est contra vera Ecclesiae; inde etiam dicitur `rex novus,' nam qui fuit tempore Josephi, is repraesentabat scientificum quod cum veris Ecclesiae concordabat; quod `Aegyptus' sit scientificum, hic in particulari, videatur supra n. 6638.