6654. `Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis': quod significet quod invalescant vera Ecclesiae super scientificis abalienatis, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint vera et bona Ecclesiae, de qua supra n. 6647; {1} ex significatione `multus et numerosus' quod sit invalescere; quod multiplicari {2}seu multus fieri, et numerosus, praedicetur de vero, videatur etiam supra n. 6648; et ex repraesentatione regis Aegypti et populi ejus, qui hic intelliguntur per `prae nobis,' quod sint scientifica abalienata, ut supra n. 6652;' inde patet quod per `ecce populus Israelis multus et numerosus prae nobis' significetur quod invalescant vera {3} super scientificis abalienatis. @1 i hic populus Israelis dicitur, quia vera significantur, quod populus sint vera videatur mox supra n. 6653,$ @2 et numerosus fieri$ @3 i Ecclesiae$