Arcana Coelestia (Potts) n. 6672

Previous Number Next Number See English 

6672. Vers. 15-21. Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum, quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah. Et dixit, In obstetricando vos Hebraeis, et videritis super sellis, si filius ille, et occidetis (x)illum, et si filia illa, et vivat. Et timebant obstetrices Deum, et non fecerunt quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti, et vivificabant pueros. Et vocavit rex Aegypti obstetrices, et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros? Et dicebant obstetrices ad Pharaonem, Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae, quia viventes illae; antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt. Et benefecit Deus obstetricibus, et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde. Et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum, et fecit illis domos. `Et dixit rex Aegypti obstetricibus Hebraearum' significat influxum ex scientificis {1}separatis in naturale ubi vera scientifica quae Ecclesiae: `quarum nomen unius Schiphra, et nomen alterius Puah' significat quale et statum naturalis ubi {2} scientifica: `et dixit, In obstetricando vos (x)Hebraeis, et videritis super sellis' significat apperceptionem influentis veri et boni ab interno in scientifica: `si filius ille, et occidetis illum' significat si verum, quod quo modo possent, destruerent: `et si filia illa, et vivat' significat quod non si bonum: `et timebant obstetrices Deum' significat quod vera scientifica, quia a Divino, custodirentur: `et non fecerunt, quemadmodum locutus ad (x)illas rex Aegypti' significat quod non ita factum sicut intendebant qui in falsis: `et vivificabant pueros' significat quod vera quia boni conservarentur: `et (x)vocavit rex Aegypti obstetrices' significat quod consilium inirent illi qui in falsis contra illos qui in veris scientificis in naturali: `et dixit illis, Quapropter facitis verbum istud, et vivificatis pueros?' significat iracundiam quod vera non destruerentur: `et dicebant obstetrices ad Pharaonem' significat apperceptionem de veris illis scientificis in naturali: `Quia non sicut mulieres Aegyptiae, Hebraeae' significat quod talia non sint scientifica Ecclesiae, qualia scientifica illis contraria: `quia viventes illae' significat quod in illis vita spiritualis: `illae antequam venit ad eas obstetrix, et pepererunt' significat quod naturale non sciat antequam illis vita: `et benefecit Deus obstetricibus' significat quod naturali a Divino benedictum sit: `et multiplicabatur populus, et numerosi facti valde' significat quod vera inibi producerentur continue, et sic crescerent: `et fuit, quia timuerunt obstetrices Deum' significat quia vera scientifica a Divino custodiebantur: `et fecit illis domos' significat quod in caelestem formam disponerentur. @1 I o; A d separatis i abalienatis$ @2 i vera cp n. 6674$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church