Arcana Coelestia (Potts) n. 668

Previous Number Next Number See English 

668. Quod 'filii' sint vera, et 'uxores' sint bona, etiam prius ostensum est ad cap. v. 4, ubi 'filii et filiae,' hic autem 'filii et uxores,' quia 'uxores' sunt illa bona quae adjuncta sunt veris: nusquam enim aliquid verum produci potest nisi sit bonum seu jucundum ex quo; in bono et jucundo est vita, non autem in vero nisi quam habet a bono et jucundo; verum inde formatur et germinatur; similiter fides quae est veri, ab amore qui est boni; habet se verum sicut lux; nisi ex sole seu flamma, nulla lux; est lux inde formata. Verum est modo forma boni, et fides est modo forma amoris; verum inde formatur secundum qualitatem boni, et fides secundum qualitatem amoris seu charitatis: haec nunc causa est quod 'uxor et uxores' nominentur, quae significant bona adjuncta veris; inde in sequente versu, quod 'bina ab omnibus intrarent in arcam, masculus et femina'; nam absque bonis adjunctis nulla regeneratio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church