6680. `Et vivificabant pueros': quod significet quod vera quia boni conservarentur, constat a significatione `vivificare' quod sit conservare; et a significatione `filiorum,' qui hic vocantur `pueri,' quod sint vera, de qua supra n. 6676; filii hic vocantur pueri quia per `pueros' significatur bonum innocentiae, n. 430, 2782, 5236; quare `pueri' hic sunt vera quae boni.