Arcana Coelestia (Potts) n. 6690

Previous Number Next Number See English 

6690. `Et fecit illis domos': quod significet quod in caelestem formam disponerentur, nempe vera scientifica in naturali, constat ex significatione `domus' quod sit mens {3} naturalis, de qua n. 4973, 5023, ita ea quae sunt illius mentis, quae hic, quia de obstetricibus dicitur, sunt vera scientifica (d)in naturali, n. 6687; `facere' itaque `illis domos' est disponere illa in ordinem, ac in ordinem disponuntur cum in formam caelestem. Quod haec per `facere illis domos' significentur, non facile sciri potest nisi sciatur quomodo cum veris scientificis quae sunt mentis naturalis se habet; paucis itaque dicendum: scientifica in naturali in continuas series disposita sunt, una series cum altera, et sic omnes cohaerent secundum varias affinitates et propinquitates; seque habent non absimiliter ac familiae et earum generationes, nascitur enim unum ab altero, et sic {2}producuntur; inde illa quae sunt mentis, nempe bona et vera, ab antiquis dicta fuerunt `domus,' bonum ibi regnans `pater,' et verum illi bono {3}adjunctum `mater,' et derivationes `filii, filiae, generi, nurus,' et si porro; sed dispositio verorum scientificorum in naturali variatur apud unumquemvis hominem, formam enim illis inducit amor dominans; ille amor in medio est et circum se ordinat singula; sibi proxime ponit illa quae maxime conveniunt, et reliqua in ordine secundum convenientias; inde forma scientificis; si amor caelestis dominatur, tunc a Domino disponuntur ibi omnia in formam caelestem, quae forma est qualis est caeli, ita forma ipsius boni amoris; in hanc formam disponuntur vera quae cum ita disposita sunt, unum agunt cum bono; et tunc cum excitatur unum a Domino, excitatur alterum, nempe cum illa quae fidei, excitantur illa quae charitatis, et vice versa; talis dispositio est quae significatur per quod `Deus fecerit obstetricibus domos.' @1 i hominis$ @2 producitur$ @3 conjunctum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church