6748. Vers. 10. Et crevit natus, et adduxit illum filiae Pharaonis, et fuit ei in filium, et vocavit nomen illius Moscheh, et dixit, Quia ex aquis eduxi illum. `Et crevit natus' significat quod incrementum a bono: `et adduxit illum filiae Pharaonis' significat affectionem scientificorum: `et fuit ei in filium' significat quod inde ei vera prima: `et vocavit nomen ejus Moscheh' significat quale status tunc: `et dixit; Quia ex aquis eduxi illum' significat liberationem a falsis.