Arcana Coelestia (Potts) n. 6756

Previous Number Next Number See English 

6756. `Et exivit ad fratres suos': quod significet conjunctionem cum veris Ecclesiae, constat a significatione `fratrum' quod sint vera Ecclesiae, de qua sequitur; et ex significatione `exire ad illos' quod sit conjungi illis. Quod `fratres' attinet, significant illi nunc bona, nunc vera Ecclesiae; ubi agitur de Ecclesia caelesti, significant bona, {1}et cum agitur de Ecclesia spirituali, significant vera; causa est quia Ecclesia caelestis est in bono, at Ecclesia spiritualis in vero; et antiquis temporibus omnes qui ab Ecclesia fuerunt vocabant se fratres; qui ab Ecclesia spirituali fuerunt se quidem vocabant fratres ex bono, n. 3803, sed internae Ecclesiae homines hoc faciebant cum differentia secundum quale boni, ita secundum vera, nam bonum suum quale habet a veris; postea cum {2}Ecclesia deflexit a bono et inde quoque a vero, tunc non amplius ex consanguinitate et affinitate spirituali, quae sunt charitatis et fidei, se mutuo appellabant fratres, sed solum ex consanguinitate et affinitate naturali, {3}ut et ex amicitia; et quoque indigne ferre coeperunt viliorem se fratrem vocare; causa erat quia parum vel nihili faciebant proximitates ex origine spirituali, {4}ac plurimum et prae omni proximitates ex origine naturali et civili. Quod vera Ecclesiae dicantur fratres, {5}constat ex eo quod filii Jacobi repraesentarent' vera Ecclesiae in complexu, {6}n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512. 2 Quod antiquis temporibus fratres dicti fuerint ex affinitate spirituali, {7}est quia nova nativitas seu regeneratio faciebat consanguinitates et {8} affinitates in superiore gradu quam nativitas naturalis; et quia {9} illa ab uno Patre ducunt originem, nempe a Domino; inde est quod homines post mortem qui in caelum veniunt non agnoscant amplius aliquem fratrem, ne quidem matrem et patrem, nisi ex bono et vero; secundum haec novas ibi fraternitates {10}nanciscuntur'; inde nunc est quod qui {11} ab Ecclesia fuerunt se mutuo vocaverint fratres. 3 Quod {12} filii Israelis omnes illos fratres dixerint qui ex Jacobo fuerunt, reliquos autem socios, patet ab his locis: apud Esaiam, Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet vir contra fratrem, et vir contra socium suum, xix 2:

apud eundem, Vir socium suum {13}adjuvat, et fratri suo dicit, Confirma te, xli 6:

apud Jeremiam, Vir a socio suo cavete vobis, et super ullo fratre ne confidite; omnis namque (x)frater supplantando supplantat, et omnis socius calumniatur, ix 3 [A.V. 4]:{14} 4 quod omnes qui ex Jacobo se vocaverint fratres, apud Esaiam, Tunc adducent omnes fratres vestros ex omnibus gentibus, (x)munus Jehovae, super equis, super curru, et super raedis cameratis, lxvi 20:

apud Mosen, Ponendo pones super {15}eos regem, quem elegerit Jehovah Deus tuus, e medio fratrum tuorum pones super {15}eos regem; non poteris dare super {15}eos virum alienigenam, qui non frater {15}eorum sit, Deut. xvii 15. Etiam filios Esavi, quia ex Jacobo fuerunt, {16}dixerunt fratres, apud Mosen, Transivimus cum fratribus nostris filiis Esavi habitantibus in Seir {17}, Deut. ii 8. 5 Quod {18}antiquis temporibus se fratres appellaverint qui {19}erant ab Ecclesia, erat, ut supra dictum, quia Dominum pro unico Patre agnoverunt, et quia ab Ipso eis nova anima et nova vita; idcirco Dominus dicit, {20}Nolite vocari Rabbi, unus {21} est vester Magister, Christus, omnes autem vos fratres estis, Matth. xxiii 8. (m)Quia fraternitas spiritualis est ex amore, quod nempe unus sit alterius, et qui in bono sunt `in Domino sunt, et Dominus in illis,' Joh. xiv 20, idcirco fratres {22}vocantur a Domino,(n) apud Matthaeum, Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis enim fecerit voluntatem Patris Mei, Qui est in caelis, ille Meus frater, et soror, et mater est, xii 49 [,50]:

apud eundem, In quantum fecistis uni ex fratribus Meis minimis Mihi fecistis, xxv 40:

et quoque discipulos `fratres' vocat Matth. xxviii (x)10; Joh. xx 17; per `discipulos' in sensu repraesentativo intelliguntur omnes qui in veris fidei et bono charitatis {23}. @1 at$ @2 Ecclesiae deflexerunt$ @3 et quoque$ @4 sed maximopere$ @5 patet a filiis Jacobi qui repraesentabant$ @6 et fratres a Josepho qui repraesentabat Bonum internum, dicti sunt, videatur n. 6040, 6064, 6070, 6101, 6106, 6027$ @7 erat$ @8 i inde$ @9 i omnia bona inter se affinitates habent, et quoque omnia vera, quia$ @10 habent$ @11 i olim$ @12 i etiam$ @13 adjuvaret$ @14 i et praeterea Deut. xv: 1.2.3.$ @15 Heb second person singular as in n. 2360.$ @16 vocabant$ @17 i a via planitiei$ @18 After Ecclesia$ @19 fuerant$ @20 i Vos$ @21 i enim$ @22 After Domino$ @23 i 3354, 3348 (3488 is probably intended), 3858 f.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church