6767. `Num ad occidendum me tu dicis?': quod significet num meam fidem destruere velis, constat ex significatione `occidere' quod sit destruere, de qua sequitur; et ex significatione `viri Hebraei,' qui hic est `me,' quod sit qui ab Ecclesia; ita quoque fides, nam fides est Ecclesiae, {1}quae ita unitae sunt, ut qui destruit fidem apud aliquem, {2}is destruat Ecclesiam apud illum; et hoc quoque est `occidere illum,' nam qui fidem, is vitam spiritualem aufert; vita quae remanet est vita quae vocatur `mors'; inde patet quod per `num ad occidendum me tu dicis?' significetur num meam fidem destruere velis. 2 Quod `occidere' sit vitam spiritualem auferre, patet a locis pluribus in Verbo, ut apud Jeremiam, Abripe eos sicut pecudem ad mactationem, et destina eos ad diem occisionis: quousque lugebit terra, et herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea consumentur bestiae et avis, xii 3, 4;
`dies occisionis' pro tempore vastationis Ecclesiae cum non amplius aliqua fides quia non charitas; {3}`terra quae lugebit' pro Ecclesia `herba omnis agri {4}' pro {5}omni vero scientifico Ecclesiae; `consumentur bestiae et avis' pro quod bona et vera; quod `terra' sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin., 2928, 3355, 4447, (ax)4535, 5577; quod `herba {6}' sit verum {7}scientificum, constat a locis in Verbo ubi herba nominatur, (d)et quod ager sit id quod est Ecclesiae, n. 2971, 3310, 3766; quod `bestiae' sint {8}affectiones boni, ita bona, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198; quod `aves' sint {9}affectiones veri, n. 5149 {10}; inde constare potest quis sensus illorum verborum est, et quoque quod sensus spiritualis sit in singulis {11}ibi; quisque videre potest quod absque interiore sensu {12} non intelligeretur quid `dies occisionis,' {13} quid quod `{14}lugebit terra,' quod `herba omnis agri exarescet, propter malitiam habitantium in ea,' et quod `consumentur bestiae et avis': apud Sachariam, 3 Sic dixit Jehovah Deus meus, Pasce oves occisionis, quas possessores earum occidunt, (x)xi 4, 5;
`oves occisionis' manifeste pro illis quorum fidem possessores destruunt: apud Ezechielem, Profanasti Me apud populum Meum, pro pugillis hordeorum, et pro frustis panis, ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, xiii 19;
hic `occidere' etiam manifeste pro destruere vitam spiritualem, hoc est, fidem et charitatem: apud Esaiam, Quid facietis die visitationis et vastationis? infra {15}vinctos, et infra occisos cadent, x 3, 4;
ibi `occisi' pro illis qui in inferno, {16}ita qui in malis et falsis': apud 4 eundem, Tu projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, non adunaberis cum iis in sepulcro, nam terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti, xiv 19, 20;
`occisi' pro illis qui privati vita spirituali; `populum occidisti' pro quod destruxerit vera et bona fidei: apud Johannem, Fur non {x}venit nisi ut furetur, (x)occidat, et perdat: Ego veni, ut vitam habeant, x 10;
`occidere' pro vitam fidei destruere; quare dicitur `Ego (x)veni ut vitam habeant': apud Marcum, Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et consurgent liberi contra parentes, et occident illos, xiii 12;
ibi de ultimis temporibus Ecclesiae cum non amplius aliqua charitas et ideo nec aliqua fides; `frater,' `liberi,' et `parentes,' in sensu interno sunt bona et vera Ecclesiae, (d)et `occidere' est destruere illa. 5 Quia per `occisum' (x)significabatur deprivatus vita spirituali, et per `agrum' Ecclesia, idcirco statutum erat in Ecclesia repraesentativa quod Si quis tangeret in superficie agri aliquem confossum gladio, aut occisum, immundus esset septem dies, Num. xix 16;
`confossus gladio' quod sit {17}verum a falso exstinctum, videatur n. 4503; {18}nam gladius est falsum quod exstinguit verum, n. 2799, 4499, 6353. Pariter hoc statutum erat, Si quis occisus inveniretur in terra hereditatis super agro, nec notus quis occiderit, seniores et judices mensurarent inter urbes quae circumcirca, inventa sic urbe proxima, acciperent vitulum, et ad flumen rapidum decollarent; praeter plura, Deut. xxi 1-10. @1 quare$ @2 etiam destruit$ @3 lugebit terra$ @4 i exarescet$ @5 quod omne verum$ @6 i agri$ @7 scientificum Ecclesiae n. 7571, patet$ @8 bona et eorum affectiones$ @9 vera, et eorum affectiones$ @10 i 7441$ @11 Verbi$ @12 i quam qui est literae$ @13 i et$ @14 lugeret$ @15 vinctum$ @16 ubi falsa$ @17 bonum et verum occisum$ @18 quod$