6789. `Et ubi ille? quare hoc reliquistis virum?': quod significet quomodo absque illo vero conjungi possent bono Ecclesiae, constat ex significatione `viri Aegyptii,' qui hic est {1} vir quem reliquerunt, quod sit verum scientificum, de qua supra n. 6784; et ex significatione `quare hoc reliquistis virum?' quod sit quomodo absque illo vero conjungi possent bono, nam `relinquere virum' hic est non posse conjungi. 2 {2}Hoc quomodo se habet, dicendum: verum scientificum, quod hic per `Moschen,' repraesentatur est verum Ecclesiae externae; hoc verum {3} existit a vero quod legis a Divino, quod quoque est Moscheh, n. 6771, 6780, et verum quod legis ex Divino est verum {4}Ecclesiae internae, verum externum nisi sit ex vero interno, non conjungi potest bono; {5} (m)sit illustrationi Verbum: nisi internum Verbi influat apud illos qui legunt Verbum et manent in sensu {6} litterali, non fit conjunctio veri ex Verbo cum bono, et tunc internum Verbi influit, et conjungitur cum bono, cum homo Verbum sanctum habet, et 3 tunc sanctum habet cum est in bono;(n) sit illustrationi etiam Sancta Cena: vix aliqui sciunt quod panis ibi significet amorem Domini erga universum genus humanum, et reciprocum hominis, et quod vinum significet charitatem; sed usque qui sancte recipiunt illa, illis est conjunctio cum caelo et cum Domino per illa, et influunt bona amoris et charitatis per angelos, qui tunc non cogitant de pane (c)et vino, sed de amore et charitate, {7}n. 3464, 3735, 5915; inde patet quod {8}verum externum conjungatur cum vero interno, cum homo in bono est, illo nesciente. @1 i ille et$ @2 Haec quomodo se habent$ @3 i literale$ @4 sensus interni Verbi; nisi verum externum seu sensus literalis Verbi sit ex vero interno seu sensus interni Verbi$ @5 i verum internum, hoc est, verum sensus interni Verbi paucis intra Ecclesiam manifestatum est, at usque existit in vero externo, hoc est, in vero sensus literalis Verbi, cum Verbum sanctum habetur, tunc influit internum apud hominem;$ @6 i ejus$ @7 After per illa above$ @8 conjunctio veri quod sensus internus conjungatur cum vero quod est sensus literalis ejus, cum homo Verbum habet sanctum$