6806. `Et cognovit {1}illos': quod significet quod charitate, nempe donavit, constat ex significatione `cognoscere' cum praedicatur de Deo, hoc est, de Domino, quod sit donare charitate; charitas enim est quae conjungit Dominum cum homine, et facit ut Dominus praesens sit apud illum, consequenter ut cognoscat illum; Dominus quidem omnes in universo cognoscit, sed non sicut pater filios quam illos qui 2 in bono amoris et charitatis sunt; idcirco Dominus dicit de illis qui in bono sunt, (x)quos oves Suas vocat, Ego sum Pastor bonus, et cognosco Meos, et cognoscor a Meis: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me, Joh. x 14, 27. At de illis qui in malo sunt, dicit Dominus quod illos non cognoscat; apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis, Non cognosco vos; discedite a Me, operarii iniquitatis, vii 22, 23:
apud eundem, Tandem venerunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, Non cognosco vos, xxv 11, 12:
apud Lucam, Ex quo surrexit paterfamilias, et occlusit januam, tunc incipietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dicet vobis, Non novi vos unde sitis: tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me omnes, operarii iniquitatis, xiii 25-27;
inde patet quod {2}`cognosci' cum dicitur {3}a Domino, {4} sit in bono charitatis esse, hoc est, {4} sit donari illo bono, quia omne bonum charitatis venit a Domino; et quod `non {5}cognosci' sit in malo esse; `cognoscere' {6} involvit conjunctionem, et tantum cognosci dicitur 3 homo a Domino, quantum Ipsi conjunctus est; qui non conjuncti sunt, hos Dominus etiam cognoscit, immo singularissima apud unumquemvis, Joh. ii 24, 25, sed hi quia in malo sunt, in alia praesentia sunt quae quasi est absentia, tametsi Dominus non abest, sed homo (x)et spiritus qui in malo est qui abest, hoc dicitur quod Dominus non cognoscat illos; imago hujus rei apparet apud angelos et spiritus qui similes sunt quoad status vitae; illi apparent prope sibi esse et sic mutuo cognoscunt se; at qui dissimiles quoad status vitae sunt, illi apparent sibi e longinquo esse, nec ita cognoscunt (d)se; verbo, in altera vita, status similitudo facit quod praesentes {7}appareant et cognoscantur, et status dissimilitudo facit ut absentes {8}appareant, et non cognoscantur. @1 See 6797 footnote 1.$ @2 cognoscere$ @3 de$ @4 i quod AI$ @5 d cognoscere i cognosci$ @6 i enim$ @7 sint A apparent I$ @8 sint$