Arcana Coelestia (Potts) n. 6809

Previous Number Next Number See English 

6809. Quondam venerunt ad me, et inquisiverunt (c)illa quae in memoria mea essent, ({1}hoc spiritus sollertissime possunt facere, cum enim {2} ad hominem veniunt, {3}in memoria ejus vident {4} singula quae homo novit); cum itaque spiritus Mercurii inquisiverunt varia, et inter illa etiam urbes et loca ubi fueram, animadverti quod templa, palatia, domos, plateas, non vellent scire, sed modo illa quae audivi facta in locis illis, tum quae {5}essent regiminis ibi, quae geniorum et morum illis qui ibi, et similia; talia enim cum locis cohaerent in memoria apud hominem, quapropter cum loca excitantur, etiam subeunt illa. {6}Quod tales essent, miratus sum, quare interrogabam cur praeterirent magnifica locorum, et modo res et facta ibi inquirerent; dicebant quod illis nulla delectatio sit spectare materialia, corporea, et terrestria, sed solum realia; inde primum (x)patuit quod illius telluris spiritus in Maximo Homine referrent memoriam rerum abstractarum a materialibus et terrestribus. @1 quod$ @2 i spiritus$ @3 ex$ @4 i ibi$ @5 After ibi$ @6 Hoc miratus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church