Arcana Coelestia (Potts) n. 6811

Previous Number Next Number See English 

6811. Quam avide inquirunt et hauriunt cognitiones rerum quales sunt memoriae elevatae supra sensualia corporis, constare mihi potuit ex eo quod cum inspicerent in illa quae ego {1}sciebam de caelestibus, percurrerent omnia, et continue {2}dicerent quod tale sit, quod tale sit; cum enim spiritus ad hominem veniunt, intrant in omnem ejus memoriam, et excitant inde sibi convenientia, immo, quod saepe animadverti, {3}legunt quae ibi sunt quasi e libro; spiritus Mercurii hoc sollertius et celerius faciebant, quia non morati sunt circa talia quae {4} lenta sunt et coarctant et {5}consequenter retardant visum internum, ut sunt omnia terrestria et corporea cum pro fine sunt, hoc est, cum unice amantur; sed intuiti sunt ipsas res; {6}res enim quibus non adhaerent terrestria ferunt animum sursum, ita in latum campum, mere materialia autem ferunt animum deorsum, ita in angustum. Aviditas eorum acquirendi sibi cognitiones ex his etiam patuit: quondam cum scriberem aliquid de venturis, et tunc erant e longinquo, unde non potuerunt inspicere illa e memoria mea;{7} quia illa non legere vellem in praesentia illorum, valde indignati sunt, et volebant contra morem solitum invehere in me, dicentes quod pessimus essem, et similia; utque iracundiam suam indicarent, dextrae parti capitis mei usque ad aurem inducebant speciem contractionis cum dolore; sed talia nihil nocuerunt mihi; {8}at quia malum fecerunt, elongabant se adhuc magis, at usque subsistebant, volentes scire {9}quid de futuris scripseram; talis illis est cupido cognitionum. @1 scirem$ @2 dicebant$ @3 After sunt$ @4 i respective$ @5 sic$ @6 quae ferunt animum extrorsum et sursum quasi in latum quasi in latum campum, non autem sicut mere materialia introrsum et$ @7 i et$ @8 et$ @9 quae de venturis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church