6834. `Et rubus nullatenus consumebatur': quod significet Divinum Verum unitum Divino Bono in naturali, constat ex significatione `rubi' quod sit verum scientificum, de qua supra n. 6832, 6833, hic quia de Domino {1}, est Divinum Verum in naturali; naturale significatur quia ibi est {2}verum scientifice; et ex significatione `non consumi igne' quod sit non dissipari a bono {3}Divini Amoris; quod `ignis' sit bonum {4}Divini Amoris, videatur mox supra n. 6832, ita quod {5}unitum sit, nempe Divinum Verum cum Divino Bono in naturali; haec significatio horum verborum {6}est in sensu supremo, in quo agitur de Domino. Cum hoc ita se habet: Divinum Bonum Divini {7}Amoris est ipse ignis solaris in altera vita, qui ignis talis ardoris est ut si absque intermedia temperatura incideret in aliquem, etiam si in angelum intimi caeli, orbaretur is omni sensu ac periret; tali ardore est amor Divinus Domini; Dominus autem, cum fuit in mundo ac univit Essentiam Humanam Divinae, hujus amoris ignem in Humano Suo recepit, ac univit vero ibi cum Se fecit legem Divinam; hoc nunc est quod intelligitur per quod Divinum Verum unitum sit Divino Bono in naturali. @1 i est$ @2 scientificum, omnia enim scientifica sunt mentis naturalis$ @3 amoris Divini$ @4 amoris Divini$ @5 unita sint$ @6 Before horum$ @7 amoris$