Arcana Coelestia (Potts) n. 6836

Previous Number Next Number See English 

6836. `Secedam ergo, et videbo visionem magnam hanc': quod significet reflexionem super revelatione hac, constat (C)ex significatione `secedere et videre' quod sit reflectere; `secedere' enim in sensu spirituali est divertere a cogitatione in qua est, et `videre' est percipere, ita utrumque simul {1}est reflectere; et ex significatione `visionis' quod sit revelatio, de qua n. 6000; `visio magna' dicitur quia in sensu supremo per `flammam in rubo' significatur Divinum Verum {2}unitum Divino Bono in Humano Domini, n. 6834. @1 significat reflexionem$ @2 conjunctum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church