6845. `Quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille': quod significet quod alioquin Divinum intrare nequeat, constat ex significatione `loci' quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605; inde `locus quo tu stas super' est status in quo adhuc est; et ex significatione `humi sanctitatis' quod sit sanctum quod procedit ex {1}Domino; ita est status sancti procedentis a Divino Humano Domini, qui per illa verba intelligitur. Quod significetur quod alioquin Divinum intrare nequeat, sequitur ex {2} antecedentibus; si nempe {3}homo non removeretur a sensualibus quae sunt externa naturalis, hoc est, si non elevaretur ab illis ad interiora, quod Divinum non posset influere; causa quod Divinum non influere possit apud hominem quamdiu ille est in sensualibus illis, est quia influxus a Divino pergit usque ad illa quae in ordine ultima sunt, ita usque ad sensualia quae sunt externa naturalis apud hominem, {4} si inibi mere corporea et terrestria sunt, Divina quae influunt, ibi dissipantur, nam non concordant; quapropter cum homo recepturus est Divinum, hoc est, illa quae fidei et amoris sunt, elevatur is a sensualibus, et cum elevatus est ab illis, tunc Divinum non amplius influit illuc, nempe in sensuale externum {5}, sed in planum interius in quod homo elevatus est. Quod ita sit, a multa experientia scire datum est. @1 Divino$ @2 i mox$ @3 After removeretur$ @4 i quae$ @5 i influit Divinum$