6869. `Et dixit, Quia ero cum te': quod significet quod Divinum in Humano, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad legem Divinam, de qua n. 6723, 6752, 6771, 6827, ita quoad Humanum, nam, ut supra ostensum, Dominus Humanum Suum fecit legem Divinam, hoc est, Divinum Verum, cum {1}in mundo fuit; et ex significatione `ero cum te' quod sit Divinum, nam Jehovah est Qui loquitur. @1 After fuit$