Arcana Coelestia (Potts) n. 6873

Previous Number Next Number See English 

6873. Vers. 13-15. Et dixit Moscheh ad Deum, Ecce ego venio ad filios Israelis, et dico illis, Deus patrum vestrorum misit me ad vos, et dicant mihi, Quodnam nomen Ejus? quid dicam ad illos? Et dixit Deus ad Moschen, Sum Qui Sum, et dixit, Ita dices filiis Israelis, Sum misit me ad vos. Et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis, Jehovah Deus patrum vestrorum, Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi, misit me ad vos; hoc nomen Meum in aeternum, et hoc memoriale Meum in generationem, generationem. `Et dixit Moscheh ad Deum' significat perceptionem ex Divino: `Ecce ego venio ad filios Israelis' significat de illis qui ab Ecclesia spirituali: `et dico ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos' significat quod Divinum Ecclesiae Antiquae apud illos qui ab Ecclesia spirituali, erit: `et dicant mihi, Quodnam nomen Illius' significat quale {1}Illius: `Quid dicam ad illos?' significat quid responsi: `et dixit Deus ad Moschen {2}' significat instructionem primam: `Sum Qui Sum' significat Esse et Existere omnium in universo: `et dixit, Ita dices filiis Israelis' significat instructionem alteram: `Sum misit me ad vos' significat quod Divinum Existere in Ecclesia illa erit: `et dixit adhuc Deus ad Moschen, Ita dicas ad filios Israelis' significat instructionem tertiam: `Deus patrum vestrorum' significat Divinum Antiquae Ecclesiae: `Deus Abrahami, Deus Jischaki, et Deus Jacobi' significat Ipsum Divinum et Divinum Humanum, ita Dominum: `misit me ad vos' significat quod in Ecclesia illorum erit: `hoc nomen Meum in aeternum' significat quod Divinum Humanum sit quale Ipsius Divini: `et hoc memoriale Meum in generationem, generationem' significat quod colendum perpetuo. @1 Ipsius I$ @2 i and d ita dicas ad filios Israelis cp n 6879.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church