6876. `Et dico ad illos, Deus patrum vestrorum misit me ad vos': quod significet quod Divinum Ecclesiae Antiquae apud illos qui ab Ecclesia spirituali, erit, constat ex significatione `Dei patrum' quod sit Divinum Ecclesiae Antiquae; quod `patres' sint illi qui ab Ecclesia Antiqua, videatur n. 6050, 6075, 6846; ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `vos,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua mox supra n. 6875; et ex significatione `mitti' quod sit procedere, de qua n. 2397, 4710, 6831, hic quod erit apud illos, nam dicitur de Divino Ecclesiae Antiquae {1}quod Hoc erit in Ecclesia spirituali, quae per filios Israelis repraesentatur. 2 Divinum quod fuit Ecclesiae Antiquae fuit Dominus quoad Divinum Humanum; {2}Antiqua Ecclesia hoc habuit' ab Antiquissima; et quoque ex eo quod Jehovah illis visus fuerit in forma humana; quapropter cum de Jehovah cogitabant, non cogitabant ut de Ente universali cujus nullam ideam {3}habuissent, sed ut de Humano Divino, in quod determinare cogitationem suam possent; sic enim et cogitare de Jehovah et conjungi Ipsi amore potuerunt; qui ab {4} Ecclesia Antiqua fuerunt, et imprimis qui ab Ecclesia Antiquissima, multo sapientiores fuerunt nostratibus, et tamen usque non cogitare potuerunt aliter de Jehovah quam ut de Homine cujus Humanum Divinum esset {5}; nec tunc in cogitationem illorum influebat aliquod indecens captum ex homine naturali ejusque infirmo et malo, sed quod de Illo influebat erat omne sanctum; (m)ipsi angeli, qui in tanta sapientia sunt prae homine, nec aliter possunt cogitare de Divino, vident enim Dominum in Divino Humano; {6}sciunt quod angelus, apud quem omnia finita sunt, nequaquam aliquam ideam habere possit de Infinito, nisi per simile finito'.(n) 3 Quod {7}antiquis temporibus Jehovam adoraverint sub Humano Divino, constat manifeste ab angelis visis Abrahamo in forma humana, tum dein Lotho, ut et Josuae, atque Guideoni et Manoacho, qui angeli vocati sunt Jehovah, ac ut Deus universi adorati. Hodie si Jehovah appareret in Ecclesia sicut homo, scandalizarentur, et cogitarent quod nequaquam Creator et Dominus universi {8}esset quia visus ut homo; ac praeterea non aliam haberent de Ipso ideam quam qualem de vulgari homine; credunt se in hoc sapientiores antiquis, non scientes quod in eo sint a sapientia prorsus remoti; nam cum in Ens universale prorsus incomprehensibile effunditur cogitationis idea, cadit idea in nullum et prorsus dissipatur; et tunc loco ejus venit idea naturae, cui omnia et singula tribuuntur; inde naturae cultus in orbe imprimis Christiano hodie tam communis est. @1 de quo cum dicitur mitti ad illos, significatur quod erit apud illos$ @2 quod fuerit Dominus quoad Divinum Humanum habuit Antiqua Ecclesia$ @3 habere potuissent$ @4 i illa$ @5 i, cogitare$ @6 imo dicunt quod horreant aliter cogitare$ @7 After adoraverint$ @8 posset esse$