Arcana Coelestia (Potts) n. 6893

Previous Number Next Number See English 

6893. `Visus est ad me': quod significet praesentiam [Ipsius], constat ex significatione `videri ad aliquem' quod sit praesentia; per `videri' enim in sensu interno non significatur videri oculis, sed {1} cogitatione; ipsa cogitatio etiam facit praesentiam, apparet enim is de quo cogitatur, sicut praesens (d)coram visu interno; in altera vita hoc fit actualiter, nam cum ibi cogitatur de aliquo intense, sistitur is praesens; inde est quod conveniant {2}ibi amici, et quoque inimici, et quod ab {3}his patiantur dura. @1 i visu interno, ita$ @2 amici in altera vita$ @3 horum praesentia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church