Arcana Coelestia (Potts) n. 6905

Previous Number Next Number See English 

6905. `Et sacrificemus Jehovae Deo nostro': quod significet ita cultum Domini, constat ex significatione `sacrificare' quod sit cultus in communi, de qua n. 923, nam in Ecclesia Hebraea et postea apud posteros Jacobi omnis cultus se referebat ad sacrificia; quod constare potest ex eo quod quotidie facta sint, et quibusvis festis plura; tum cum inaugurarentur, cum purificarentur, pro peccatis, pro reatibus, praeter ex votis, et ex libero; inde est quod per `sacrificia' significetur cultus in genere; quod sit cultus Domini qui significatur per `sacrificare Jehovae Deo,' patet manifeste ex eo quod sacrificia non alium quam Dominum, (c)ac Divina caelestia et spiritualia quae ab Ipso, repraesentaverint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; tum ex eo quod per `Jehovam Deum' in Verbo non alius quam Dominus intelligatur, videatur supra n. 6903; per Jehovam' Divinum Esse Ipsius, et per `Deum' inde Divinum Existere; ita per `Jehovam' Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius et per `Deum' Divinum Verum procedens a Divino Ipsius Bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church