Arcana Coelestia (Potts) n. 6926

Previous Number Next Number See English 

6926. Spiritus telluris illius vadunt per cohortes {1}et phalanges, et cum congregati sunt, formant quasi globum, ita a Domino {2}conjunguntur ut unum agant, {3}utque cognitiones cujuslibet communicentur cum omnibus, et cognitiones omnium cum quolibet. Quod spiritus illi vagentur per universum ut conquirant rerum cognitiones, constabat mihi etiam ex eo quod semel cum a me admodum remoti apparebant, loquerentur inde mecum, et dicerent quod nunc congregati sint, et quod nunc vadant extra sphaeram hujus mundi in caelum stelliferum ubi sciunt dari tales qui non curant terrestria et corporea, sed res ab illis abstractas, cum quibus esse volunt. Dicebatur quod non sciant ipsi quo vadant, sed quod ex auspicio Divino ferantur illuc ubi possunt instrui de talibus quae nondum sciunt, et quae cum {4}cognitionibus quas habent conveniunt; dicebatur etiam quod non sciant quomodo conveniunt {5}socios cum quibus conjunguntur, et quod hoc etiam fiat ex auspicio Divino. @1 seu$ @2 uniuntur$ @3 et communicatio cognitionum cujuslibet fiat cum omnibus, et$ @4 rebus quae sciunt$ @5 socios altered to cum sociis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church