6987. `Quis ponit os hominis': quod significet enuntiationem, constat ex significatione `oris' quod sit vox, de qua supra n. 6985, et quia est vox, est enuntiatio. Quid `os' in specie significat, non constare potest nisi ex correspondentia; os cum labiis correspondet loquelae interiori, quae est cogitationis; cogitatio hominis est activa et {1} passiva, cogitatio activa est {2} homini cum loquitur, (c)et vocari potest cogitatio loquens; at cogitatio passiva est quae est homini cum non loquitur; qualis differentia sit inter utramque, {3}constare potest ei qui reflectit; per `os hominis' significatur cogitatio activa seu loquens, ita enuntiatio. 2 Quod cogitationem activam, quae significatur per `os,' attinet, sciendum quod illa cogitatio etiam sit suo modo loquens, et quod per loquelae illius activitatem {4}excitet organa corporis ei correspondentia; apparet quasi voces loquelae forent in cogitatione, sed est fallacia; est modo sensus loquelae qui ibi, qui qualis sit, homo vix scire potest, nam est loquela spiritus ejus, quae loquela est loquela universalis, qualis est loquela spirituum in altera vita; haec loquela cum influit in organa correspondentia (d)corporis, sistit loquelam vocum, quae valde differt a cogitatione quae producit; (m)quod {5}valde differat, patet manifeste ex eo quod homo cogitare possit uno minuto quod per temporis spatia eloquitur aut scribit; aliter foret si cogitatio illa foret vocum qualis est {6} loquela oris;(n) ex correspondentia loquelae cogitationis et loquelae {7}oris est quod homo cum post mortem inter spiritus venit, sciat loqui lingua universali, ita cum spiritibus ex quacumque lingua fuerunt in mundo; tum quod tunc vix aliter sciat quam quod loquatur ibi sicut in mundo; cum tamen voces loquelae illorum non sunt voces quales homini in corpore, sed sunt ideae quae cogitationis ejus fuerunt, et uni ideae insunt perplura; quapropter {8}spiritus momento eloqui possunt quae homo vix per semihorium, et usque sunt plura quae eidem ideae insunt quae nusquam loquela corporea exprimi possunt. 3 Sed usque aliter loquuntur angeli qui in caelo quam spiritus; angelis qui in caelo, est loquela ex ideis intellectualibus, quae a philosophis vocantur ideae immateriales; at spiritibus est loquela ex ideis imaginationis, quae vocantur ideae materiales; inde uni ideae cogitationis angelorum insunt perplura quae spiritus non possunt per {9}plures series suarum idearum eloqui, {10}praeter multa quae nusquam possunt exprimere; at cum spiritus fit angelus, in loquela angelica est, sicut homo cum post mortem fit spiritus, in loquela spirituum est, ex simili causa. Ex his constare potest quid cogitatio activa est, quod nempe sit loquela spiritus hominis. @1 i est$ @2 i quae est$ @3 d constare i patere$ @4 excitat$ @5 etiam$ @6 i ipsa$ @7 linguae$ @8 After possunt$ @9 semihorium$ @10 et usque sunt plura$