7026. `Et accepit Moscheh baculum Dei in manu sua': quod significet quod illa ex potentia Divina, constat ex significatione `baculi' quod sit potentia, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, ita `baculus Dei' est potentia Divina; quod `baculus' sit potentia naturalis et `manus' potentia spiritualis, et quod naturali sit potentia ex spirituali, ita quod per `baculum' significetur potentia cum est in manu, videatur supra n. 7011. Quod `baculus' sit potentia, originem ducit a repraesentativis in altera vita, ibi enim qui magica exercent, cum baculis apparent qui illis quoque inserviunt pro potentiis; inde quoque magis Aegyptiis fuerunt baculi per (x)quos fecerunt talia quae apparebant sicut miracula; inde antiqui in suis scriptis ubique assignant {1}magis baculos; ex his constare {2}potest quod `baculus' sit repraesentativum potentiae, et quod etiam realis correspondentia sit, nam actualiter potentia per baculos exercetur, sed hoc apud magos est correspondentiae abusus, (m)nec valet quicquam nisi intra inferna ubi sunt, et ibi quia elusiones et phantasiae regnant.(n) {3}Et quia realis correspondentia est baculi cum potentia, idcirco Moschi mandatum est ut baculum acciperet in manu, et per illum signa faceret; et idcirco etiam regibus est sceptrum, quod est curtus baculus, et per illud significatur potentia regia. Correspondentia baculi et potentiae inde est quod baculus sustentet manum et brachium, ita simul corpus, et manus et brachium {4}correspondent potentiae in Maximo Homine, videatur n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011. @1 Before ubique$ @2 potuit$ @3 At$ @4 correspondet I$