Arcana Coelestia (Potts) n. 7032

Previous Number Next Number See English 

7032. `Et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum': quod significet obstinationem et sic nondum liberationem, constat ex significatione `obfirmare' quod sit obstinatio; et ex significatione `cordis' quod sit voluntas, de qua n. 2930, 3888; ita per illa verba significatur obstinatio ex voluntate, proinde ex jucundo {1}faciendi malum, nam quod voluntatis est, hoc {2}jucundum est, et quod jucundum, hoc ex amore est; (m)et ex significatione `non mittere populum' quod sit ex {3}obstinato non liberare velle, ita nondum liberatio.(n) Dicitur hic et in sequentibus quod `Jehovah obfirmaverit cor Pharaonis'; ita dicitur ex apparentia et ex communi notione de Divino, quod efficiat omnia, sed hoc intelligendum est, prout quod Jehovae seu Domino tribuatur malum, ira, furor, devastatio, et similia plura, n. 2447, (x)6071, 6991, 6997. 2 Quod obstinationem illorum attinet qui in falsis et male malis ac in malis et inde falsis sunt, sciendum quod obstinatio talis sit ut (t)describi non possit; nusquam desistunt, nisi per graves punitiones et inde timores; exhortationes et minae nihil prorsus {4}faciunt; causa est quia jucundum vitae eorum est malum facere; jucundum illud traxerunt dum vixerunt in mundo, ex eo imprimis quod se solum amaverint, non proximum, ita quod in nulla charitate Christiana fuerint; illi qui tales sunt, quia non duci se patiuntur a Domino, ex proprio voluntario suo agunt, quod voluntarium malum est {5} ex hereditario, {6}et quoque ex actuali vita; et qui ex proprio voluntario agunt, illi ex amore malum agunt, nam quod voluntarii est amoris est; inde illis jucundum malum faciendi et quantum in jucundo illo sunt, tantum in obstinatione sunt; quod ita sit, non apparet in mundo, 3 sed hoc ex causa quia in mundo detinet illos amor sui et mundi, nam timent jacturam famae, et inde lucri et honoris, si malum aperte facerent; leges quoque et timor vitae arcent; at {7} si non obstarent illa, ruerent in perniciem omnium qui sibi non favent, ac depraedarentur omnium facultates, et absque ulla misericordia occiderent quoscumque; talis est homo interius, hoc est, talis est {8}quoad spiritum suum, utcumque in mundo non talis apparet; hoc perquam manifeste constare potest ab illis in altera vita: illis qui tales fuerunt in mundo auferuntur externa, et relinquuntur {9} voluntati, ita suis amoribus; et cum iis {10}relicti sunt, nihil jucundius {11}appercipiunt quam malum facere; quod etiam faciunt cum tanta obstinatione ut nusquam desistant nisi per punitiones, ut dictum est, et dein per demersiones in infernum. Ex his constare potest qualis est homo qui in nulla charitate erga proximum est; tum quod unumquemvis vita sua maneat, non vita civilis quae fuit externa et apparens in mundo, sed vita spiritualis quae fuit interna, et non in mundo apparuit. @1 mali ac falsi$ @2 jucundi e$ @3 obfirmato$ @4 valent$ @5 i tam$ @6 quam ex actualitate$ @7 i usque$ @8 ejus spiritus$ @9 i suae$ @10 relicta I$ @11 illis est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church