7041. `Et fuit in via in diversorio': quod significet posteritatem ex Jacobo quod in externis absque interno, constare potest (c)a repraesentatione `Moschis' hic; in illis quae praecedunt et quae sequuntur agitur in sensu interno de Ecclesia spirituali, et intelligitur illa per `filios Israelis'; in his autem tribus versibus agitur de illa Ecclesia quod instituenda esset apud posteros Jacobi, sed quod apud illos institui non posset quia in externis erant absque interno; idcirco `Moscheh' hic non repraesentat Legem seu Verbum, sed repraesentat gentem illam seu posteritatem (c)ex Jacobo, cujus dux futurus {1}esset, ita quoque cultum illius gentis, nam in Verbo ubivis dux aut judex, et quoque rex repraesentat gentem et populum {2} cujus dux, judex, aut rex est ex causa quia caput ejus est, videatur n. 4789; inde est quod hic non Moscheh nominetur, sed usque per `fuit in via in diversorio' intelligatur, et quod Jehovah tunc occurrerit illi, et quaesiverit occidere illum, cum tamen {3}prius tam expresse mandaverit ut iret et reverteretur Aegyptum; per quod esset `in via,' significatur institutum; et per `diversorium' significatur externum naturale seu sensuale, n. 5495; et quia agitur, ut dictum est, de Ecclesia instituenda apud posteritatem illam, significatur tale quod fuit {4}`illi genti, nempe externum absque interno; ita quoque externum naturale seu sensuale, at separatum; (m)quod sensuale separatum ab interno sit {5}plenum fallaciis et inde {6} falsis, et quod sit contra vera et bona fidei, videatur n. 6948, 6949.(n) 2 Antequam explicantur sequentia, videantur quae de posteritate illa prius ostensa sunt, nempe quod apud illam fuerit repraesentativum Ecclesiae, non autem Ecclesia, n. 4281, 4288, 6304. Quod cultu Divinus apud illos fuerit modo externus separatus ab interno, et quod ad illum cultum adigerentur per media externa, n. 4281, (x)4433, (m)4844, 4847, 4865, 4899, 4903.(n) Quod non electi {7}fuerint, sed quod contumaciter institerint ut essent Ecclesia, n. 4290, (x)4293. Quod tales fuerint ut repraesentare possent sancta, tametsi in amoribus corporeis et mundanis essent, n. 4293, 4307. Quod gens illa talis fuerit a primis originibus, n. 4314, 4316, 4317; et plura alia quae de {8}illa gente ostensa sunt, n. 4444, 4459 fin., 4503, 4750, 4815, 4818, 4820, 4825, 4832, 4837, 4868, 4874, (t)4911, 4913, 5057, 6877. @1 est, et repraesentativum Ecclesiae apud illum institutum et quoque cultu illorum$ @2 i et ejus religiosum$ @3 supra$ @4 genti isti$ @5 in$ @6 i in$ @7 sint$ @8 illis$