Arcana Coelestia (Potts) n. 7047

Previous Number Next Number See English 

7047. `Et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi': quod significet quod plenum omni violentia et hostilitate contra verum et bonum, constat ex significatione `sponsi' quod hic sit Ecclesiae repraesentativum seu ejus externum, cum ipsa Ecclesia repraesentativa est `sponsa'; quod Moscheh in his tribus versibus repraesentet gentem illam, et (t)Ecclesiae repraesentativum apud illam, videatur supra n. 7041; et quod Zippora repraesentet Ecclesiam repraesentativam n. 7044; quia Zippora repraesentat Ecclesiam illam, et Moscheh ejus externum, idcirco Zippora non vocat illum {1}suum maritum nec virum, sed `sponsum,' nam diversum repraesentare potest sponsa quam sponsus, non autem vir {2}seu maritus et uxor, {3}nam conjugiale facit unum; et ex significatione `sanguinis' quod sit violentia illata charitati, de qua n. 374, (x)1005; et quod sit verum falsificatum et profanatum, n. 4735, (x)6978, ita hostilitas contra verum et bonum. @1 After nec$ @2 et not d, quam written above$ @3 conjugiale enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church