Arcana Coelestia (Potts) n. 7068

Previous Number Next Number See English 

7068. `Et inflexerunt se et incurvaverunt se': quod significet humiliationem, constat ex significatione `inflectere se et incurvare se' quod sit effectus humiliationis, de qua n. 2153, 6266; sed quod `inflectere se' sit humiliatio exterior et illorum qui in vero sunt, et quod `incurvare se' sit humiliatio interior et illorum qui in bono sunt, videatur n. 5682; quod ita sit, patuit saepius ab illis {1} qui in vero sunt, et ab illis qui in bono; qui in vero sunt, sunt quasi rigidi, ac stant {2}erecti sicut duri, et cum se coram Divino humiliare debent, solum inflectunt parumper corpus; at qui in bono sunt, illi sunt quasi molles, et cum se coram Divino humiliant, se incurvant usque ad terram; verum enim absque bono prorsus rigidum est, et cum spectat bonum ut finem, rigidum illud incipit mollescere; at bonum in se molle est, et verum quod {3} insinuatur, quia fit ibi bonum, etiam mollescit; (m)causa est quia verum non in formam caelestem ordinari potest nisi {4}a bono, inde est in se durum, forma enim caelestis est liberrima et nullius resistentiae; inde bonum {5}apud quod verum rite ordinatum est simile est, ac, ut dictum, est molle.(n) @1 i in altera vita$ @2 recti$ @3 i ei$ @4 conjungatur$ @5 in quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church