7072. Postea repraesentabam illis volucres majores et minores, quales in nostra tellure sunt, (x) nam in altera vita repraesentari possunt talia quasi ad vivum, ipsa loquela spirituum et angelorum repraesentationibus plena est; cum volucres illas repraesentatas viderent, primum volebant illas mutare, sed dein delectabantur illis, et quiescebant; causa erat quia volucres significant cognitiones rerum, cujus rei perceptio quoque tunc influebat; ideo abstinebant ab illis transmutandis, et sic ab ideis memoriae suae avertendis. {1}Postea repraesentare licebat coram illis amoenissimum hortum plenum lampadibus et lucernis; tunc morabantur et detinebantur, ex causa quia lampades cum lucernis significant veritates quae lucent a bono; inde patuit quod {2}teneri potuerint in spectandis materialibus, modo simul insinuatur significatio illorum in sensu spirituali; quae enim sensus spiritualis sunt a materialibus abstracta sunt sed repraesentantur in materialibus. @1 Postmodum$ @2 detineri$