Arcana Coelestia (Potts) n. 7093

Previous Number Next Number See English 

7093. `Et festum agant Mihi in deserto': quod significet ut ex laeto animo colant Dominum in obscuro fidei in quo sunt, constat ex significatione `festum agere' quod sit cultus ex laeto animo, de qua sequitur; quod sit Dominus Cui festum agerent, et Qui hic intelligitur per `Mihi' seu per `Jehovam,' videatur mox supra n. 7091; et ex significatione `deserti' quod sit obscurum fidei, de qua n. 2708, 7055; quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt in obscuro fidei respective sint, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2717, 2718, 2833, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 6289, 6500, 6945. 2 Quod per `festum agere' significetur cultus ex laeto animo, est quia festum ageretur ad viam trium dierum ab Aegypto, ita in statu non infestationis a falsis, hoc est, in statu libertatis; qui enim liberatur a falsis et ab angustia in qua tunc est ex laeto animo agit Deo gratias, ita festum; etiam festa quae instituta fuerunt apud populum illum, quae fuerunt tria quotannis, {1}dicuntur etiam instituta fuisse in memoriam liberationis a servitute in Aegypto, hoc est, in sensu spirituali, in memoriam liberationis ab infestatione a falsis, per Adventum Domini in mundum; {2}ideo etiam mandatum est ut tunc laetarentur; ut patet apud Mosen ubi agitur de festo tabernaculorum, In festo tabernaculorum accipient in die primo fructum arboris honoris, spathas palmarum, et ramum arboris densae, et salices torrentis, et laetemini coram Jehovah Deo vestro septem diebus, Lev. xxiii 40;

3 per `fructum arboris honoris, spathas palmarum, ramum arboris densae, et salices torrentis' significatur gaudium ex bono et vero ab intimo hominis ad externum ejus; bonum amoris, quod est intimum, significatur per `fructum arboris honoris,' bonum fidei per `spathas palmarum,' verum scientificum per `ramum arboris densae,' et verum sensuale, quod {3}est maxime externum, per `salices torrentis'; quod jussum fuerit ut illa sumerentur, non potuit esse absque causa e mundo spirituali, quae causa nusquam alicui patere potest nisi ex sensu interno. 4 Quod {4} laetarentur in festo septimanarum, etiam constat apud Mosen, Facies festum septimanarum Jehovae Deo tuo, et laeteris coram Jehovah Deo tuo, tu, et filius tuus, et filia tua, et servus tuus, et ancilla tua, et Levita qui in portis tuis, Deut. (x)xvi 10, 11;

etiam per illa verba in sensu interno significatur laetitia ex bono et vero ab intimo ad {3}externum. 5 Quod in festis esset laetitia, et sic quod festum agere sit colere ex laeto animo, etiam ab his locis patet: apud Esaiam, Cantus erit vobis, sicut noctis sanctificandi festum, xxx 29:

apud Nahum, En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem! feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius transire per te belial, omnis exscindetur, ii 1 [A.V. i 15]:

apud Sachariam, Jejunia erunt domui Jehudae in gaudium, et in laetitiam, et in festa bona; veritatem modo et pacem amate, viii 19:

apud Hoscheam, Cessare faciam omne gaudium ejus, festum ejus, novilunium ejus, ii 11:

apud Amos, Convertam festa vestra in luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, viii 10. {5} (m)Quod festum agere sit cultus ex laeto animo quod liberati sint 6 a servitute in Aegypto, hoc est, in sensu spirituali, quod liberati sint ab infestatione a falsis, manifestum est ex festo Paschatis; {6}hoc mandatum est ut celebraretur die quotannis cum exibant ex Aegypto, {7}et hoc propter liberationem filiorum Israelis a servitute, hoc est, propter liberationem illorum qui ab Ecclesia spirituali a {8}falsis, ita a damnatione; et quia Dominus liberavit illos per Adventum Suum, et illos secum in caelum elevavit, cum resurrexit, ideo hoc quoque Paschate factum est;(n) hoc quoque significatur per Domini verba apud Johannem, `Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicietur foras; Ego vero, si exaltatus fuero e terra, omnes traham ad Me Ipsum, xii 31, 32.' @1 instituta fuerunt$ @2 inde$ @3 extremum$ @4 i etiam$ @5 i ex his patet quod in festis laetitia animi esset et gaudium cordis, et sic quod per festum agere, significatur cultus ex laeto animo.$ @6 quod institutum sit$ @7 quod hoc significabat$ @8 Domino, patet, nam Dominus resurrexerit illo die, et per resurrectionem suam spirituales illos elevaverit in coelum, sed de his in sequente ubi de Paschate (A had quod Dominus but d quod i nam without altering the verbs which follow)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church