Arcana Coelestia (Potts) n. 7097

Previous Number Next Number See English 

7097. `Non novi Jehovam': quod significet quod Dominum non curent, constat ex significatione `non nosse' quod sit non curare, nam qui non curat, is dicit se non nosse; quod per `Jehovam' intelligatur Dominus, videatur supra n. (x)7091. Cum hoc, quod Pharao dicit se non nosse Jehovam, ita se habet: Aegyptii ab antiquo tempore noverunt Jehovam, ex causa quia etiam in Aegypto {1}fuerat Ecclesia Antiqua, ut manifeste constare potest ex eo quod apud se Ecclesiae illius repraesentativa et significativa habuerint; hieroglyphica Aegyptiaca {2} non aliud sunt; per illa enim significabantur spiritualia, etiam sciverunt quod actualiter corresponderent; et quia incipiebant adhibere talia in cultu suo sacro, et {3} colere illa, et tandem quoque {4}vertere in magica, et sic associari turbae diabolicae in inferno, idcirco apud se Antiquam Ecclesiam prorsus destruxerunt; inde est quod per `Aegyptios' in Verbo significentur scientifica Ecclesiae perversa, tum falsa quae sunt contra vera Ecclesiae. 2 Cum ita in Aegypto cultus Divinus perversus fuit, tunc quoque non amplius licuit eis colere Jehovam, et demum ne quidem scire quod Jehovah fuerit Deus Ecclesiae Antiquae, et hoc ob causam, ne profanarent nomen Jehovae. Quod nomen Jehovae etiam illa tempore notum fuerit, et hoc antequam iterum {5}Abrahami posteris per Moschen in Monte Chorebo indicatum est, evidenter patet ex eo quod Bileamus, qui fuit ex Syria, non modo noverit Jehovam sed etiam adoraverit Ipsum et quoque sacrificaverit Ipsi, Num. xxii-xxiv. Ex his {6}nunc sciri potest quare Pharao dixit, `Quis Jehovah Cujus vocem audiam, ad dimittendum populum? non novi Jehovam.' 3 At quia per Pharaonem repraesentantur illi in infernis qui in falsis sunt, et infestant illos qui ab Ecclesia spirituali, idcirco dicendum quomodo cum his se {7}habet: qui in infernis sunt, ac infestant illos qui ab Ecclesia spirituali, sunt plerique ex talibus qui dixerunt quod sola fides salvet, et tamen vixerunt vitam fidei contrariam; et quia post mortem corporis vita remanet, ita malum quod cogitarunt, {7} machinati sunt, et fecerunt, idcirco ad defendendum vitae suae mala, vel applicant illa quae dixerunt esse fidei, vel illa prorsus rejiciunt; at ne abutantur veris fidei, deprivantur illis; quibus cum deprivati sunt, falsa, quae prorsus contra vera fidei sunt, arripiunt, et {9}dein per falsa infestant illos qui in veris sunt; hoc illis tunc jucundum vitae est; plures etiam illorum, ut sibi potentiam comparent, magica addiscunt; hoc faciunt illi qui per varias artes quas excogitarunt in mundo proximum fefellerunt, ac ex successu omnia dein suae prudentiae attribuerunt. 4 Illi qui tales facti sunt agnoscunt Patrem Creatorem universi, non autem Dominum; de Domino dicunt sicut hic Pharao de Jehovah, `Quis Jehovah? non novi Jehovam'; immo sicut est sphaera universalis caeli plena agnitione et amore Domini, ita est sphaera universalis infernorum plena negatione {10}Domini et odio contra Ipsum; nec sustinent ut nominetur. {11} Infernales illi tales sunt ut per exhortationes et minas non desistant, {12}tantum enim est jucundum vitae (c)eorum {13} infestare probos, et eos ab agnitione Domini et fide in Ipsum amovere; ipsum illud vitae eorum jucundum augetur per exhortationes ut desistant, inde enim credunt quod brevi actum sit cum illis quos infestant. Hi nunc sunt qui per `Pharaonem' et per `Aegyptios' in specie intelliguntur. @1 fuit$ @2 i (m)quae insculpserunt saxis, et quoque in imagines sculptas fecerunt(n)$ @3 i quoque$ @4 abuti illis ad$ @5 Moschi$ @6 patet$ @7 habent$ @8 i quod$ @9 et odia contra Dominum, imo ne quidem$ @10 i Imo$ @11 causa est, quia$ @12 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church